ACCLAMATIO

ACCLAMATIO
ACCLAMATIO
applausus sestâ vociferatione a Populo repetitus, occurrit l. 1. C. de Quaestor. et Magistr. officior. Qui Quaesturae honore viguerunt, acclamatione solitâ excipiantur. Item l. 3. in br. C. de offic. Rect. provinc. Similiter iustissimos et vigilantissimos iudices publicis acclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem. Vide Gothofred. ad hanc l. verb. proferamus processus, ubi, Provinciarum Rectoribus prodeuntibus quoque acclamari solitum fuisse, legitur. De acclamatione Senatus, legas apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio, c. 13. ubi de Antonino Pio, Hanc eius clementiam Senatus bis acclamationibus prosecutus est etc. Nempe mos acclamandi, e Theatris primum in Fora (is locus erat ἀγωνιςτνρίων λόγων) inde in Senatum translatus est, contra veterum disciplinam. Quod ubi semel factum, quidquid in Theatricis illis acclamationibus fieri consueverat, idem et in istis; quamvis non dubitemus, aegre initio et paucis auctoribus, modice ac verecunde a Conseripris Patribus morem fuisse admissum: Sed, ubi accessit usus et consuetudo, facile vetustas ipsa omnem deformitatis huius sensum in hominum etiam sapientissimorum, animis extinxit, semelque consuerudo recepta auxit indies; ur ad ravim usque, et uti Victor alicubi loquitur, usque ad vocis defectum, clamaretur. Graeci vocarunt ἐπιβοτ´ματα, item κρότους, istiusmodi vociferationes: Et acclamare reddiderunt κροτεῖν, ἐπιβοᾷν, ἐκβοᾷν, ἐπιφημίζειν: ἐπικραυγάζειν quoque atque ἐπικράζειν Evagrius, quibus tamen verbis non quamcumque acclamationem, sed immodicam solum illam indigitavit. Non temere autem, quid quisque vellet, acclamabant; sed, ut in choris, erat aliquis cuius vox ceteris praeiret; hic formulam acclamationis concipiebat, reliquâ turbâ nil nisi acceptas ab eo voces reddente. Ars vero adhibita et in concipiendis acclamationibus, quas ideo Plin. Secundus Cantica appellavit: et in acclamando; modulatione enim quadam utebantur, canentibus non absimiles. Atque ut in rusticis quibusdam cantilenis fieri videmus, ut idem repetatur saepius; sie qui acclamabant, non semel aut iterum, sed saepius eadem verba resonabant. Unde id in Actis adnotatum quoque, atque hinc apud Historiae Aug. Scriptores legas saepe, Dictum quinquies, dictum vicies et similia. Trebellius vero in Claudio, c. 4. etiam sexagies atque octuagies idem acclamatum observat; adeo illâ tempestate mos acclamandi invaluerat. Formulae porro acclamandi aliae erant sollennes et communes; aliae certis negotiis propriae. Capitolin. in Maximo et Balbino c. 13. Inde in Senatum itum est: ubi post illa, quae communia solent esse fausta, dictum est etc. Appellat communia fausta, vocea usurpati solitas in omni acclamatione fausta. Quae ἐγκύκλιοι acclamationes nihil aliud nisi vota erant et laudationes; fere autem a votis incipiebant, ut inter alia, in elegantissima illa narratione, quae habetur in Cod. Theodosiano l. 7. tit. 20. Praefectorum et Tribunorum acclamationes ita incipiunt: Auguste Constantine Dii te nobis servent: vestra salus, nostra salus: vere dicimus, iur ati dicimus. Interdum et versibus acclamatum: qualis illa apud Tertullian. acclamatio,
De nostris annis addat tibi Iuppiter annos etc.
Quamvis autem hic mos satis vetustus sit, ipsae tamen acclamationum formulae et earum exempla non inveniuntur, apud vetustiorem alium Capitolinô, et coeteris Historiae Aug. Scriptoribus. Cuius rei causa, quod omnes, quae in his libris proferuntur acclamationes, ex Actis publicis ab Auctoribus descriptae sunt. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 6. Addam acclamationes Senatûs, quibus id decretum est. Ex Actis Urbis a. d. prid. Non. Martias. Non sunt autem eae in Acta publica coeptae referri, ante Traiani tempora; cuius honori hoc primum fuisledelatum, docet Plinius Panegyr. c. 75. Post illa vero tempora etiam Historici factas cuique Principi acclamationes coeperunt in literas referre, idque magnô studiô et diligentiâ, ut videre est apud Auctores praefatos; et Dionem in iis, quae apud Xiphilinum reliqua sunt. Migravit dein mos hic e Senatu in alios quoque civiles coetus, neque Principibus solum, sed et Quaestoribus, et Rectoribus provinciarum acclamari coeptum, uti
vidimus. Imo et inomnibus Ecclesiasticis conventibus idem olim est factitatum: Vetus. enim Ecclesia et acclamandi morem usurpavit et illas ipsas etiam formulas retinuit, quas habent Auctores saepius laudati diversis locis. His populus in sacris Conventibus utebatur, his et Patres ipsi in Synodis suis. Atque ut Senatorum acclamationes in Acta publica relatae, unmerô etiam adnotatô, quoties quidque dictum fuisset: Sic et vetus Ecclesia, cum in Acta Synodica (Πράξεις ipsi et Πεπραγμὲνα, dixêre,) tum in alia Gesta Ecclesiastica, habitas acclamationes per Notarios suos pari diligentiâ referebat. Ita in Actis ordinationis Eradii, cum illum Augustin. iam senex apud clerum et populum successorem fibi dixit: post ista Augustini verba, Presbyterum Eradium successorem mibi volo; sequuntur ista: A populis acclamatum est: Deo gratias, Christo laudes: dictum est vicies ter. Exaudi Christe, Augusrino vita: dictum est sexies decies. Te Patrem, te Episcopum, dictum est octies. Cumque reticeretur, Augustinus Episcopus dixit, non opus est etc. mox, a Notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus; excipiuntur, quae dicitis: et meus sermo et vesirae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, Ecclesiastica nunc gesta conficimus. Sic enim hoc esse, quantum ad bomines, consirmatum volo. A populo acclamatum est trigesies sexies, Deo gratias, Christo laudes: Exaudi Christe, Augustino vita: dictum est tredecies, et sub finem: Hîc mibi responsione vestrâ opus est --- de hac assertione aliquid acclamate. A populo acclamatum est, Fiat, dictum vicies quinquies. Dignum est, fiat: iustum est: dictum vicies octies. Fiat, fiat, dictum quaterdecies. Olim dignus, olim meritus, dictum vicies quinquies. Iudicio tuo gratias agimus, dictum tredecies. Exaudi Christe, Eradium conserva, dictum octies decies. Quae plane gemina sunt iis, quae in Claudium Imperat. Senatores dixere, cum illi Imperium deferretur, apud Trebellium Pollionem. loc. cit. Eodem modô in Actis Synodi Ephesinae Oecum. III. Caelestino et Cyrillo, duobus Christianae Religionis columinibus, acclamatum est venustissime: Αὕτη δικαία κρίσις, νέω Παύλῳ Κελεςτίνῳ ἐυχαριςτεῖ πᾶϚα ἡ συν´οδος. Κελεςτίνῳ τῷ φύλακι τῆς πίςτεως, εἷς Κελεςτῖνος, εἷς Κύριλλος, μία πίςτις τῆς συνόὸοὺ, μία πίςτις τῆς οἰκουμένης. Quibus non dissimiles, quas in aliâ Synodô habitas refert Evagrius l. 2.
c. 17. Ibidem non multo aliter in Dioscoridem acclamatur, quam apud Lamprid in Commodum mortuum, Α᾿νάθεμα Διοσκόρῳ. Διόσκορον ὁ Χριςτὸςκαθεῖλε: τούτουςτ ἔξω βάλλε: ᾆρον ὕβριν τῆς συνόδου: ᾆρον βίαν τῆς συνόδου, τὰς φονὰς τῶ βατιλέων, ᾆρον ὕβριν τῆς συνόδου, ἆρον αἶχος τῆς συνόδου, etc. Vide Acta Conciliorum, ut et infra in voce Kirieeleison et Polychronion. Earum vero acclamationum, quibus excipere atque adeo interpellare soliti Episcopos contionantes et in Patrum scriptis, et in eorum vitis crebra est menrio. Ac videtur admirandae sanctitatis Vir B. Augustin. eum morem non invitus tulisse atque adeo non improbâsle, quod ex l. 4. de Doctr. Chrisi. c. 26. aliisque locis, intelligere licet. Non ita Iohann. Chrysostomus: qui vir divinus, ut erat austeriore ingeniô, morem tot saeculorum improbavit damnavitque. Exstant integrae homiliae, quibus id unum agitur, ut plausus omnes et acclamationes de contionibus sacris tollantur; quod cum Vir ille tantus neque auctoritate neque facundiâ potuisset obtinere, ipsô tandem temporis tractu correctum esse et e piorum synaxibus sublatum, hodie videmus: magnô argumentô, non quidquid olim factum est, id semper esse melius, Salmas. ad Scriptores Hist. Aug. passim, inprimis apud Volcatum Gallicanum V. C. in Avidio Cassio c. 13. Vide quoque infra Laudes, it. Senatusconsultum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Acclamatio — Die Acclamatio waren bei den antiken Griechen und Römern Zurufe, die in der Art eines Sprechchores oder rhythmisch eingebracht wurden. Sie konnte Lob, Beifall, Freude, aber auch Kritik, Ablehnung oder Misstrauen ausdrücken. Zunächst war die… …   Deutsch Wikipedia

  • Acclamatio — In Ancient Roman tradition, acclamatio was the public expression of approbation or disapprobation, pleasure or displeasure, etc, by loud acclamations. On many occasions, there appear to have been certain forms of acclamations always used by the… …   Wikipedia

  • АККЛАМАЦИЯ —    • Acclamatio,          возглас, особенно одобрения, благожелания и радости, обыкновенно соединенный с рукоплесканиями (plausus) и различными восклицаниями; напр. при бракосочетаниях: Talassio (Liv. 1, 9) или io hymen hymenaee, при триумфальных …   Реальный словарь классических древностей

  • acclamation — [ aklamasjɔ̃ ] n. f. • 1504; lat. acclamatio, de acclamare 1 ♦ (Surtout au plur.) Cri collectif d enthousiasme pour saluer qqn ou approuver qqch. « La salle tremblait encore d acclamations » (Hugo). Son retour fut salué par des acclamations. ⇒… …   Encyclopédie Universelle

  • АККЛАМАЦИЯ — (лат.). Восклицание, выражающее согласие на избрание кого либо. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. АККЛАМАЦИЯ [лат. acclamatio крик, восклицание] принятие/отклонение собранием какого л. предложения без …   Словарь иностранных слов русского языка

  • aclamaţie — ACLAMÁŢIE, aclamaţii, s.f. (Mai ales la pl.) Manifestare a aprobării sau a entuziasmului faţă de cineva sau de ceva, prin urale sau prin aplauze; ovaţie, aclamare. – Din fr. acclamation, lat. acclamatio. Trimis de ana zecheru, 31.07.2002. Sursa:… …   Dicționar Român

  • аккламация — и; ж. [от лат. acclamatio крик, восклицание]. Принятие или отклонение собранием какого л. устного предложения без голосования. * * * аккламация (лат. acclamatio  крик, восклицание), 1) принятие или отклонение собранием кем либо решения без… …   Энциклопедический словарь

  • Akklamation — Fanatismus; Übereifer * * * Ak|kla|ma|ti|on 〈f. 20; geh.〉 1. bestimmender Zuruf 2. Beifall ● jmdn. durch Akklamation wählen jmdn. durch Zuruf wählen [<lat. acclamatio „Zuruf“] * * * Ak|kla|ma|ti|on, die; , en [lat. acclamatio, zu: acclamare, ↑ …   Universal-Lexikon

  • аккламация — (лат. acclamatio) используемый в международных организациях и на конференциях метод принятия решений аплодисментами (без голосования). * * * (от лат. acclamatio крик, восклицание; англ. acclamation) принятие или отклонение собранием какого либо… …   Большой юридический словарь

  • OSANNA — acclamatum DOMINO nostro Hierosolymam adventanti, Ω᾿σαννὰ τῷ ὑιῷ Δαβὶδ, Osanna, filio David, ex Hebraeo Hoschahana, compendiô sermonis dici, apud Hebraeos, consuevit, in acclamationibus, pro Hoschiah na, Ναὶ σῶσον, Serva obsecro. Id enim moris in …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”